Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 17: Versus 5

Adhuc eo loquente.Ut discat qui tabernaculum quaesivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse.Ecce nubes lucida,etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctae Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur.Et ecce vox,etc. Quia imprudenter quaesivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo caeteros veritatem.Hic est Filius.Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino praeparare tabernaculum.Ipsum audite.Hoc jam Pater praecipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans praedixit:Prophetam suscitabitDeut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.
(* Traductions européennes)